

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 8: Versus 44
Vos ex patre,etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichaei dicunt, sed imitando; unde et Judaeis dicitur:Pater tuus Amorrhaeus est, mater tua Cethaea[Ezech. 16.].Et desideria.Ideo filii diaboli quiadesideria patrisvestri vultis facere,et occidere me in carne, quia non potestis in mente.Ille homicida.Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo:Lingua eorum gladius acutus[Psal. 56.].Et in veritate non stetit.Quare non stetit?Quia non est in eo veritas.Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo.Ex propriis loquitur, quia mendax est.Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno coepit, id est a diabolo, ideo addidit:Et pater ipsius.Scilicet mendacii quod invenit.Ex propriis.Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.